Epistola I B. Joannis*

Caput 5: Versus 18

Omnis qui natus est,etc. Qui natus est ex Deo non peccat ad mortem: qui non est natus, peccat; sed nos sumus de illis qui nati sunt ex Deo: ideo non peccabimus, non tangemur ab hoste, sed mundi amatores sunt subjecti maligno hosti.Non peccat.David graviter peccavit, sed quia ex Deo natus ad societatem filiorum Dei pertinebat, non peccavit, ad mortem, sed veniam poenitendo meruit.Sed generatio Dei,etc. Qui in generatione Dei perseverant, peccare non possunt, neque a maligno contingi. Quomodo dies et nox misceri nequeunt, sic justitia et iniquitas malignus et generatio Dei. Tangit ergo aliquos malignus laedens et affligens, sed non ad malum eorum.
(* Traductions européennes)